Follow by Email

Monday, 24 September 2012

Regula Sancti Benedicti (The Rule of St Benedict) Prologue (Latin)

REGULA S.P.N. BENEDICTI
SOURCE
Incipit prologus

Obsculta, o fili, præcepta magistri, et inclina aurem cordis tui et admonitionem pii patris libenter excipe et efficaciter conple, ut ad eum per oboedientiæ laborem redeas, a quo per inoboedientiæ desidiam recesseras. Ad te ergo nunc mihi sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Domino Christo vero Regi militaturus oboedientiæ fortissima atque præclara arma sumis. In primis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas, ut qui nos iam in filiorum dignatus est numero conputare, non debet aliquando de malis actibus nostris contristari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios exheredet, sed nec ut metuendus dominus inritatus a malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam. Exurgamus ergo tandem aliquando excitante nos Scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno surgere, et apertis oculis nostris ad deificum lumen adtonitis auribus audiamus divina cotidie clamans quid nos admonet vox dicens: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis. Et quid dicit? Venite, filii, audite me; timorem Dei docebo vos. Currite dum lumen vitæ habetis, ne tenebræ mortis vos conprehendant.
Et quærens Dominus in multitudine populi cui hæc clamat operarium suum iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos? Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus: Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum; deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. Et cum hæc feceritis, oculi mei super vos et aures meas ad preces vestras, et antequam me invocetis, dicam vobis: Ecce adsum. Quid dulcius ab hac voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitæ.
Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris, per ducatum Evangelii pergamus itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit in regnum suum videre. In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. Sed interrogemus cum Propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua; qui non fecit proximo suo malum, qui obprobrium non accepit adversus proximum suum; qui malignum diabulum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatos eius tenuit et adlisit ad Christum; qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes, operantem in se Dominum magnificant, illud cum Propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; sicut nec Paulus Apostolus de prædicatione sua sibi aliquid inputavit dicens: Gloria Dei sum id quod sum; et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea hæc et facit ea, similabo eum viro sapienti qui ædificavit domum suam super petram; venerunt flumina, flaverunt venti, et inpegerunt in domum illam, et non cecidit, quia fundata erat super petram. Hæc conplens Dominus expectat nos cotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitæ dies ad indutias relaxantur, dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad pænitentiam te adducit? Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed convertatur et vivat.
Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi præceptum; sed si conpleamus habitatoris officium, erimus heredes regni cælorum. Conpleamus habitatoris officium. Ergo præparanda sunt corda nostra et corpora sanctæ præceptorum oboedientiæ militanda, et quod minus habet in nos natura possibile, rogemus Dominum, ut gratiæ suæ iubeat nobis adiutorium ministrare. Et si, fugientes gehennæ poenas, ad vitam volumus pervenire perpetuam, dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus et hæc omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis expediat.
Constituenda est ergo nobis dominici scola servitii. In qua institutione nihil asperum, nihil grave nos constituturos speramus; sed et si quid paululum restrictius, dictante æquitatis ratione, propter emendationem vitiorum vel conservationem caritatis processerit, non ilico pavore perterritus refugias viam salutis, quæ non est nisi angusto initio incipienda. Processu vero conversationis et fidei, dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, ut ab ipsius numquam magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem in monasterio perseverantes passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse consortes. Amen.

No comments:

Post a Comment

For our comment policy, please see the About & Contact us page.