Follow by Email

Wednesday, 17 October 2012

The Rule of St. Benedict - Chapter 2

Chapter 2: What Kind of Person the Abbess Ought to Be

An Abbess who is worthy to be over a monastery should always remember what she is called, and live up to the name of Superior. For she is believed to hold the place of Christ in the monastery, being called by a name of His, which is taken from the words of the Apostle:
"You have received a Spirit of adoption ..., by virtue of which we cry, 'Abba -- Father'" (Rom. 8:15)! Therefore the Abbess ought not to teach or ordain or command anything which is against the Lord's precepts; on the contrary, her commands and her teaching should be a leaven of divine justice kneaded into the minds of her disciples.

Let the Abbess always bear in mind that at the dread Judgment of God there will be an examination of these two matters: her teaching and the obedience of her disciples. And let the Abbess be sure that any lack of profit the master of the house may find in the sheep will be laid to the blame of the shepherd. On the other hand, if the shepherd has bestowed all her pastoral diligence on a restless, unruly flock and tried every remedy for their unhealthy behavior, then she will be acquitted at the Lord's Judgment and may say to the Lord with the Prophet: "I have not concealed Your justice within my heart; Your truth and Your salvation I have declared" (Ps. 39[40]:11). "But they have despised and rejected me" (Is. 1:2; Ezech. 20:27). And then finally let death itself, irresistible, punish those disobedient sheep under her charge.


Caput 2: Qualis debeat esse abbas

Abbas qui præesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, dicente apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ideoque abbas nihil extra præceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, sed iussio eius vel doctrina fermentum divinæ iustitiæ in discipulorum mentibus conspargatur, memor semper abbas quia doctrinæ suæ vel discipulorum oboedientiæ, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpæ pastotis incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantumdem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia adtributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, et tunc demum inoboetientibus cursæ suæ ovibus poena sit eis prævalens ipsa mors. Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis præesse discipulis, id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina præcepta monstrare. Omnia vero quæ discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis prædicans ipse reprobus inveniatur, ne quando illi dicat Deus precanti: quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, et:qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.

Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. Non convertenti ex servitio præponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet; sin alias, propria teneant loca, quia: Sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino æqualem servitutis militiam baiulamus, quia: Non est apud Deum personarum acceptio. Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo æqualis sit ab eo omnibus caritas, una præ beatur in omnibus secundum merita disciplina.
In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus. Neque dissimulet peccata delinquentiump; sed ut, mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut prævalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, inprobos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte.

Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit, regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; et secundum unuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat.
Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Et ne causetur de minori forte substantia , meminerit scriptum: Primum quærite regnum Dei et iustitiam eius, et hæc omnia adicientur vobis, et iterum: Nihil deest timentibus eum. Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suæ animæ. Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de aliis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, et cum de monitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus.

No comments:

Post a Comment

For our comment policy, please see the About & Contact us page.